ARINTA. Departamento de Filología Española I y Filología Románica de la Universidad de Málaga.
Facultad de Filosofía y Letras: Campus Teatinos, s/n. 29071- Málaga. Tel: +34 952131770

UMA Logo Departamento ARINTA

ARINTA. Departamento de Filología Española I y Filología Románica - Universidad de Málaga

 

BUSCAR en CODEMA

Fecha desde   hasta
BUSCAR

Cipriano Martín hace entrega a los Monasterios de Santa María de Fonte Ebraldi y Santa María de Vega de su alma y de todas las propiedades que tiene en las villas de Marialva, Alija y Zambranos
Fecha: 1150 febrero 6 (s.l.)

TRANSCRIPCIÓN PALEOGRÁFICA PRESENTACIÓN CRÍTICA

Sub xristi nomine & indiuidue unitatis. patris scilicet & filii & spiritus sancti amen. Cum sua terrena largientibus proculdubio celestia xpiste preparet. ic circo. Ego ciprianus martini diuina gratia inflamante 2 facio kartam huiusmodi stabilitatis monasterio sancte marie fontis euraldi. &ipsius monasterii abbatisse. mohalt scilicet. & monasterio sancte marie de ueiga. & domna hema eiusdem monasterii 3 priorissa. & domno nicholao priori. & omni conuentui eiusdem monasterii. Pro amore dei offero me illis monasteriis. cum omnibusquecumque habeo. adseruiendum ibi deo omnibus diebus uite mee 4 Et do eisdem monasteriis pro anima mea & *arentum meorum totam meam hereditatem quam habeo inmarialua. & inalixa. & inzambranos. casas scilicet. solares. ortos. palumbares. terras cultas & incultas. 5 uineas. prata. pascua. fontes. arbores. fructuosas & infructuosas. montes. molinarias. exitum & regressum. cum suis diuisis ubicumque eum inuenire potuerint. tam deillis hereditatibus quas 6 iam sum partita cum fratibus & coheredibus meis: quam de illis que remanent adhuc addiuidendum. quantum ineis habeo uel habere debeo. Sub tali tenore do predictis monasteriis totam 7 meam hereditatem. ut semper ibi permaneat. & sit indispositione & iure monasterii fontis euraldi & priorisse monasterii de ueiga. & omnium ibidem deo seruientium. Quod si aliquis parentum 8 meorum uel extraneorum contra hanc kartam insu rrexerit nisi digne satisfecerit: sit maledictus & excomunicatus. & cum iuda proditore ininferno perhenniter dampnatus. & insuper parti supra dictorum9 monasteriorum. pectet. cccos. morabitinos. & duplet illam hereditatem insimili &tali loco. &careat uoce. & hec karta firma maneat semper

Sub Cristi nomine et individue unitatis Patris scilicet et Filii et Spiritus sancti amen. Cum sua terrena largientibus procul dubio celestia criste preparet ic circo. Ego Ciprianus Martini, divina gratia inflamante, 2 facio kartam huiusmodi stabilitatis monasterio Sancte Marie Fontis Evraldi et ipsius monasterii abbatisse Mohalt scilicet et monasterio Sancte Marie de Veiga et domna Hema eiusdem monasterii 3 priorissa et domno Nicholao priori et omni conventui eiusdem monasterii, pro amore Dei offero me illis monasteriis cum omnibus quecumque habeo, ad serviendum ibi Deo omnibus diebus vite mee. 4 Et do eisdem monasteriis pro anima mea et parentum meorum totam meam hereditatem quam habeo in Marialva et in Alixa et in Zambranos: casas, scilicet, solares, ortos, palumbares, terras cultas et incultas, 5 vineas, prata, pascua, fontes, arbores, fructuosas et infructuosas, montes, molinarias, exitum et regressum, cum suis divisis ubicumque eum invenire potuerint, tam de illis hereditatibus quas 6 iam sum partita, cum fratibus et coheredibus meis, quam de illis que remanent adhuc ad dividendum, quantum in eis habeo vel habere debeo. Sub tali tenore do predictis monasteriis totam 7 meam hereditatem ut semper ibi permaneat et sit in dispositione et iure monasterii Fontis Evraldi et priorisse monasterii de Veiga, et omnium ibidem deo servientium; quod si aliquis parentum 8 meorum vel extraneorum contra hanc kartam insurrexerit nisi digne satisfecerit, sit maledictus et excomunicatus et cum Juda proditore in inferno perhenniter dampnatus, et insuper parti supra dictorum 9 monasteriorum pectet CCC morabitinos et duplet illam hereditatem in simili et tali loco, et careat voce et hec karta firma maneat semper.

 

 

 

© 2012 ARINTA-UMA, Todos los derechos reservados